monumenta.ch > Plinius > sectio 157

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 6, 157
{XXXII} nam et reliqua mediterranea eius dicantur. Nabataeis Thimaneos iunxerunt veteres, nunc sunt Taveni, Suelleni, Araceni, Arreni oppido in quod negotiatio omnis convenit, Hemnatae, Avalitae, oppida Domata, Haegra, Thamudaei, oppidum Baclanaza, Chariattaei, Toali, oppidum Phodaca, Minaei, a rege Cretae Minoe, ut existimant, originem trahentes, quorum Carmei; oppidum XIIII p. Maribba, Paramalacum, et ipsum non spernendum, item Canon.